Latin
14.581.487 to 14.581.501
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.487-501
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotibus erit sanctuarium de tiliis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. Et erunt [Vulg. addit eis] primitie de primitivis [Vulg. primiti] terrae sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum. »Quatuor primitiarum sanctuarii describuntur plagae, quae non ad populum, nec ad vulgus ignobile, neque ad Levitas, inferiorem gradum, sed proprie ad cultum pertinent sacerdotum. Aquilonis videlicet, et Occidentis, et Orientis, et Austri: et per partes profectuum ordo narratur, ut Aquilonis frigora relinquentes, veniamus ad Occidentem: quod scilicet occidant nobis vitia atque intereant, et inde transeamus ad Orientem: ortoque nobis sole justitiae, veniamus ad Meridiem, in quo clarissimum lumen, atque perfectum est: et tam ab Aquilone usque ad mare, quam ab Oriente usque ad Meridiem, viginti quinque millia longitudinis, et latitudini decem millia sint: ut ubique eadem longitudinis, et latitudinis mensura servetur. Sanctuarium autem, id est, templum Domini, in medio erit primitiarum sacerdotalium, et aequo latere ex omni parte vallabitur. Et quod dixerat: Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ne communi vocabulo omnes sacerdotes vindicarent sibi hujus loci possessionem, et ceremonia observandas, ponit specialiter inferens: Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui interpretatur, justus; de quo dicitur: Justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8). Pro quo Sadoc, LXX scribunt Sadduc. Iste Sadoc loquitur in Evangelio: Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) Et de hoc sub nomine Salomonis mystice Propheta decantat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Illi autem sacerdotes Domini sanctuarium possidebunt, et custodient caeremonias ejus: qui non erraverunt cum errarent filii Israel atque Levitae, de quibus in superioribus disputatum est: qui non offerunt victimas, sed privilegio nominis, et erroris sui humilitate contenti, semper loquuntur in corde: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra [Al.