# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.51-73

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.51 to 14.581.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.51

Unde quadraginta diebus Moyses, et Elias, et Dominus atque Salvator in eremo jejunaret (Exod. XXXIV; III Reg. XIX; Matth. IV; Luc. IV): et ad sacerdotale officium non post vicesimum quintum aetatis anuum, sod post tricesimum accedunt. Quamobrem et Dominus triginta annorum erat, cum venit ad baptismum: et in hoc eodem Propheta tricesimus annus ponitur in exordio. Ubi igitur cibi, ibi et angustia atque tentatio, per quae parantur cibi. Et ubi in perfecti viri venerimus aetatem, ibi calcanda sunt omnia, et dicendum: Habentes victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Et: Si dederit mihi Dominus cibum ad vescendum, et vestem ad operiendum (Gen. XXVIII, 20). Vel certe illud: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13). Neque enim in futuro manducabimus et bibemus, sed illo vescemur pane qui de coelo descendit, de quo in Psalterio canitur: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVI, 25). Et: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). Quod autem mensura una atriolorum erat quatuor, quae atrii majoris angulos possidebant, quatuor mundi significat plagas: quod in sudore vultus nostri comedamus panem (Gen. III), et omnis labor ventri stercorique proficiat: quae quatuor atriola, vel unus paries ambiebat, et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum, vel propinqua habebant accubita: ut ubi cibi, ibi et mensurarum praeparatio, Et ne forsitan ignoraret propheta quid essent quae cerneret, dixit ad eum: « Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri Domini victimas populi. » Populi quidem victimae, quae offerentur pro delicto, sive peccato, et ignorantia, sunt alimenta, et refrigeria sacerdotum: ut meminerint nihil se aliud debere appetere, cum etiam in templo carnes ad eorum refrigeria praeparatae sint.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
