# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.553-562

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.553 to 14.581.562. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.553

Ex boc ostenditur nullum de his spatiis ad exercendum opera civitatis, capiendorumque fructuum habere licentiam, sed vacare ab usu et opere hominum: ut circummuralia urbis, sponte nascentium virgultorum atque herbarum, et caeterorum quae terra gignit, habeant amoenitatem. « Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in Orientem, et decem millia iu Occidentem, erunt sicut primitae sanctuarii: et erum fruges ejus in cibum (vel in panes) bis qui serviunt (vel operantur) civitati. Servientes autem (vel operantes) civitati, servient (vel operabuntur) ex omnibus tribubus Israel. Omnes primitiae viginti quinque millium per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et possessionem civitatis. » Post urbis sanctae descriptionem, et suburbana ejus, reliquam partem primitiarum sanctuarii decem millia calamorum in Orientem, et alia decem millia ad Occidentem tendentium, delegari vult bis, qui opera civitatis exercent ad varios usus, quibuscumque urbs indiget: ut scilicet serantur, et ex frugibus quae in hoc terrae nascuntur spatio, vescantur operarii, qui vel moenia urbis exstruunt, vel inte rupta et ruinosa restituunt, ut habeat civitas cultum suum, et sarta tecta, cum poposcerit necessitas, instaurentur. Et haec [Al. hoc] non solum in Israel, vel in possessione terrae sanctae spiritaliter Ecclesiae mysterio continetur: sed in Romano quoque fieri probamus imperio, ut quaedam villae sint pertinentes ad jura urbium, vel regia munificentia, vel haereditatibus et donatione [Al. dona] multorum, ne scilicet paulatim aedificia collabantur, et aedes publicae, quae ornamento sunt civitati, longa vexentur incuria. Operarii autem, inquit, sive qui serviunt in operibus civitatis, erunt ex omnibus tribubus Israel: ut nullus se ab opere civitatis immunem putet, sed omnes certatim exstruant Ecclesiam. Quod in tabernaculo quoque factum legimus, ut pro varietate virium, alius aurum et argentum, coccum, byssum, et purpuram, variaque et diversa subtegmina: alii pelles et caprarum offerant pilos: et cum essent dona diversa pro qualitate substantiae, unum donantium esset praemium: imo majus eorum qui parva quidem obtulerint, sed majora pro viribus, in exemplum viduae pauperis, quae duo minuta in gazophylacii dona mittebat;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
