Latin
14.581.576 to 14.581.587
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.576-587
Unproofread scanNot analysed yet
»De hoc principe plenius disputatum est, et quod tantum solus acciperet quantum una tribus. Nunc autem aliud discimus, quod ex cunctis tribubus quidquid reliquum fuerit, hic solus accipiat: ut nulla tribus sit, quae principi dona non offerat: non aliunde, sed ex primitiis quae templo et sanctuario et delegatis urbis partibus serviunt. Hoc est enim quod dicit: E regione, »sive «Contra faciem viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem, »sive usque ad terminum maris: ut sint primitiae inter septem et quinque tribus, et in ipsis primitiis civitas, et suburbana ejus, et in medio civitatis sanctuarium templi. Sed et de possessione Levitarum et de possessione civitatis quidquid reliquum est, principi deputabitur: eritque pars extrema septem tribuum vicina primitiis et civitati, et templo in tribu Juda; et pars extrema quinque tribuum eodem jure quo supra in tribu Benjamin, ipsa extrema pars ad principem pertinebit: Ex quo Scripturae sanctae sacramenta miranda sunt, et cogitanda magis, quam eloquio proferenda. In priori enim divisione terrarum trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben, et Gad, et dimidiae tridui Manasse terra divisa est (Josue, XIII): intra Jordanem autem per Josue lilium Nun, et Eleazar filium Aaron, Judas possedit ab Austro (Josue, XV); et Ephraim, et Manasse tribus dimidia, ab Aquilone (Josue, XVIII). Postea vero de Silo missis exploratoribus per singulas tribus, et descriptione terrae allata ad Josue et Eleazar, Benjamin juxta Judam ab Austro, et juxta Ephraim et dimidiam tribum Manasse accepit possessionem. Secunda tribus Simeon hereditatem accepit in [Al. de] tribu Juda: ut impleretur quod scriptum est de Levi et Simeon: Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel (Gen. XLIX, 7). Tertia Zabulon Galilaeam accepit, in qua est mons Thabor.