# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.631-644

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.631 to 14.581.644. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.631
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.631

hoc juxta Numerorum librum, et descriptionem tabernaculi, quae, jubente Deo, Moysi ore dictata est. Nostra vero urbs, quae est civitas magni regis, cujus artifex et conditor est Deus, de qua et Psalmista canit: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI 5), aliam habent tribuum in terra sancta descriptionem, et mensuram civitatis et possessionis ordinem, et plagas tribuum singularum. Primum enim plagae Aquilonis opponuntur tres portae, sive exitus civitatis, quorum est primogenitus Ruben, et Judas regiae stirpis auctor, et Levi super cujus nomine, in tabernaculo et sacrorum descriptione nil dictum est: ut primogenita possidentes, quasi genus regule et sacerdotale, Aquilonis frigora contemnamus. Secundo vero ad Orientem est Joseph, Benjamin, et Dan: ambo filii Rachel, et unus Balae ancillae ejus. Ad Meridiem vero Simeon, Issachar et Zabulon, qui tres Liae filii sunt. Porro ad Occidentem Gad, Aser et Nephthali: quorum priores duo filii Zelphae sunt ancillae Liae, tertius filius Balae ancillae Rachelis. Quis sapiens et intelgit haec: intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in illis (Osee, XIV, 10). Has duodecim portas, sive exitus, pro qualitate meritorum atque virtutum singulis tribubus sub apostolicis et patriarcharum nominibus arbitror delegatas: de quibus et in Apocalypsi Joannis apertius scribitur (Cap. XXII), et multa divinarum Scripturarum sacramenta testamur. Et necesse est, ut talis civitas decem et octo millium per circuitum teneat calamorum: sub quo numero, et in duodevigesimo psalmo lex naturalis est scripta, gratiaque Evangelii describitur: quibus Ecclesia, id est, urbs Salvatoris exstructa est. Nomen quoque ipsius civitatis nequaquam erit, ut prius Jerosolyma, quae interpretatur visio pacis, sed ADONAI SAMA [Al. ADONAISAN et ADONAISAMIA] (…) quod in Latinum sermonem vertitur, Dominus ibidem, qui recedat numquam ab ea.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
