Latin
14.581.74 to 14.581.92
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.74-92
Unproofread scanNot analysed yet
(Gap. XLVII. —Vers. 1 seqq.) «Et converti [Vulg. convertit ]me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem. Facies enim domus respiciebat ad Orientem. Aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem, et ecce aquae redundantes a latere dextro cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos (sive transivit in aqua aquam remissionis). Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua (sive transivit in aqua aquam usque ad femora). Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes (sive et transivit aquam usque ad lumbos). Et mensus est mille torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundae [Al. profundi ]torrentis, qui non poterat [Vulg. potest) transvadari. »Pro quo LXX transtulerunt: Et manus est mille, et non poterat pertransire: quoniam ferebatur aqua instar praecipitis torrentis, qui transtri non potest. Aquae istae qme egrediebantur subter limen domus, id est templi, non ferebantur ad Aquilonem et ad Occidentem: sed et ad Orientem, et in latere templi dextro, id est, ad Meridiem ipsamque Meridiem non cujuslibet loci, sed altaris. Ex quo perspicuum fit, sacras esso aquas, et Salvatoris nostri significare doctrinam, juxta illud quod scriptum est: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3). Et in alio loco: Repleta sunt omnia scientia Domini, sicut aqua multa operiens mare (Isa. XI, 9). De bis aquis et Zacharias propheta vaticinatus est, dicens: In die illo egredietur aqua vivens de Jerusalem, et medium ejus in mare primum: medium autem illius in mare novissimum (Zach.