# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.105-118

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.105 to 2.70.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.105

De quo contra pastores hic idem propheta plenius loquitur (Infra, XXXIV), quod lanis ovium operiantur et lacte vescantor et caseo, et fractum pecus ac morbidum non requirant. (Vers. 12, 13.) « Tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo. Tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et implebo [Vulg. complebo] furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor, et scient quia ego Dominus loculus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. » Septuaginta quia supra quatuor partes posuerant, quas in descriptione incendii, gladii et dispersionis tres tantum esse sermo propheticus approbavit, ut superfluo una pars incendii in duas partes divideretur, in hoc quoque loco eamdem primam partem diviserunt in duas, ut dicerent: Quarta pars tui morte atteretur, et quarta pars tui fame consumetur in medio tui, et quarta pars tui cadet in circuitu tuo, et quartam partem tui in omnem ventum dispergam: licet hoc quod posuimus: et quarta pars tui in gladio cadet, de Theodotionis editione sub asteriscis additum sit. Perspicuum est autem ut Hebraea veritas continet, tres esse partes. De quarum prima dicatur: Et tertia tui pars peste morietur, et farne consumetur in medio tui. Multoque melius fuerat transferre quod scriptum est, quam rei male translatae patrocinium quaerere. Nec hoc dicimus ab illis factum, quibus vetustas auctoritatem dedit: sed per multa saecula scriptorum atque lectorum vitio depravatum. Quanquam et Aristeus et Josephus, et omnis schola Judaeorum, quinque tantum libros Moysi a Septuaginta translatos asserant. De quo capitulo quia supra diximus, nunc omittendum videtur. Hoc tantum addam, quod necessarium est in eo quod ait: Et implebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor, et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
