Latin
2.70.119 to 2.70.136
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.119-136
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo sentiendus sit furor, et indignatio et zelus Dei, saepe exposuimus, quod humanis Deus loquatur affectibus: non quo ipse irascatur, sed quo nos per poenas atque cruciatus Deum sentiamus iratum. Zelus autem sub metaphora viri et uxoris accipiendus, qui quandiu uxorem diligit, zelotypus est; si neglexerit, dicit illud quod in consequentibus dicturi sumus: Zelus meus recedet a te: et ultra non irascar libi (Infra, XVI, 42). Quodque jungitur: Et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, non illi qui consumpti sunt fame et pestilentia, nec qui gladio ceciderunt in circuitu civitatis, sed illi qui dispergentur in omnem ventum, aliorum mortibus suisque miseriis sentient iratum Deum, quem clementem sentire noluerunt. (Vers. 14.) «Et dabo te in desertum; »quodque sequitur, «et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, »in Septuaginta non habetur: pro quo addiderunt de suo, et filias tuas in circuitu tuo. Rursumque juxta utramque editionem, in conspectu omnis praetereuntis. Prodest autem Jerusalem omnia in ea vitia desolari, et ad desertum redigi, et sua eam peccata cognoscere, ut quae caeteris gentibus in exemplum virtutum esse debuerat, sit exemplum miseriarum. Filias autem ejus, urbes vel viculos intelligere possumus, sive Ecclesias in toto orbe dispersas, ut quicunque hujus peregrinus est saeculi, et dicit cum Psalmista: Advena sum, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13); et de quo dicitur: Non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8), videat opprobrium ejus et doleat. (Vers. 15.) «Et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt. »Pro quo in Septuaginta tegitur: Et erit στενάχτη, id est gemibilis. Et de Theodotione additum est, και …,cujus verbi notitiam non habemus. Pro quo tres alii interpretes, blasphemiam transtulerunt, quae in Hebraico dicitur GEDDUPHA (nSTW).