# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.137-161

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.137 to 2.70.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.137

Sequitur: « Cum fecero in te judicia in furore, et indignatione, et in increpationibus irae, quae ego Dominus locutus sum. » Gemitu autem dignam Jerusalem, cum offenderet Deum, ut faceret in ea judicia in furore et indignatione, testatur et Paulus, qui dicit: Eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Et iterum: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus aggravati (II Cor. V, 4). Loquimurque cum Jerusalem: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei. Δηλαιστήν vel δηλαίαν, quidam infelicem et miseram, alii perspicuam et expositam ad miserias intelligi volunt. (Vers. 16.) « Quando misero sagittas famis pessimas [Vulg. addit in eos], quae erunt mortiferae: et quas mittam ut disperdam vos, et famem congregabo super vos, et conteram firmamentum (vel baculum) panis. » Famem et pestilentiam, et bestias pessimas, et quidquid aliud malorum sustinemus in saeculo, propter nostra venire peccata manifestum est. Unde et fames illa, quae facta memoratur in Ruth (Ruth. I), et in Regum volumine sub Elia (III Reg. XVIII), quando tribus annis, et sex mensibus coelum clausum est, et sub Elisaeo (IV Reg. VI), cujus incredibilem inopiam repentina abundantia compensavit, Dei judicio missa est. Quod non solum tunc in Jerusalem factum est, sed et in nostra fit Jerusalem, in qua propter magnitudinem peccatorum, primum fames mittitur audiendi sermonem Dei. Deinde famem mors sequitur; ut qui non audivimus: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9), postea sentiamus: Mors peccatorum pessima est (Psal. XXXIII, 22). De firmamento et baculo panis, supra diximus (cap. IV). Vers. 17.) « Et immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem: et pestilentia, et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te: ego Dominus locutus sum. » Bestias pessimas induci super terram solitudinis, quae fame et gladio, et peste vastata est, praesentia quoque ostendunt tempora: quando familiaria animalia canes [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
