# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.28-44

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.28 to 2.70.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.28

Judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. » Jerusalem in medio sitam, hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans. Et Psalmista nativitatem exprimens Domini: Veritas, inquit, de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Ac deinceps passionem: Operatus est, inquit salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12). A partibus enim Orientis cingitur plaga quae appellatur Asia. A partibus Occidentis, ejus quae vocatur Europa. A meredie et austro, Libya et Africa. A septentrione, Scythis, Armenia atque Perside et cunctis Ponti nationibus. In medio igitur gentium posita est, ut qui erat notus in Judaea Deus (Psal, LXXV) et in Israel magnum nomen ejus, omnes in circuitu nationes illius sequeretur exempla, quae gentium circa se positarum impietatem secuta, vicit etiam ipsas in scelere suo. Quod pulchre interpretatus est Symmachus: Haec, inquiens, Jerusalem, quam in medio nationum posui, et circa eam regiones, commutavit judicia mea impietatibus quas didicit a gentibus, et justificationes meas a regionibus quae sunt in circuitu ejus: quia legitima mea reprobaverunt, et in judiciis meis non ambulaverunt. Illud autem quod dixere Septuaginta, Justificationes meas inique ex gentibus, et legitima mea de regionibus quae sunt in circuitu ejus, non habere consequentiam, etiam me tacente, perspicuum est. (Vers. 8, 9.) « Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt, non estis operati: ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium. Et faciam in te quae non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. » Pro eo quod nos interpretati sumus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, Symmachus transtulit: Quia multitudo vestra fuit ex gentibus., quae in circuitu vestro sunt.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
