# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.294-309

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.294 to 2.70.309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.294

Juxta anagogen seqnamur ordinem propositum. Quando magistri haereticorum ab Ecclesiasticis viris, qui instructi sunt scientia Seripturarum, contriti fuerint atque superati, videmus interfectos perversorum dogmatum jacere inter simulacra quae finxerant, et eos qui se elevabant contra scientiam Dei, stratos in montibus collibusque subtus omne lignum nemorosum; qui habebant verba pompatica, umbramque foliorum, et poma bonorum operum non habebant; qui erant sub omni quercu frondosa, quae non affert fructus hominum, sed porcorum: ubi accenderunt thura redolentia non Deo, sed idolis suis. Nec dicere poterant quod de Noe scriptum est: Odoratus est Dominus odorem bonae fragrantiae (Gen. VIII, 21); et id quod Paulus loquitur: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Quomodo autem sanctus odore suo delectat Deum: sic peccator ex cujus persona Psalmus ille cantatur: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientia meae (Psal. XXXVII, 6), accendit idolis suis thura foetentia. Id quod nos interpretati sumus, in cunctis summitatibus montium, et post paululum, et subter universam quercum frondosam, LXX reliquerunt. (Vers. 14.) « Et extendam manum meam super eos, et faciam terram desolatam, et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus, » O montes Israel, cum interfecti vestri ceciderint in medio ararum idolorumque vestrorum in omni colle excelso, in cunctis montium summitatibus; cumque complevero lucos vestros cadaveribus mortuorum, in quibus quondam accenderunt thura idolis suis redolentia, tunc extendam manum ineam ad ultionem, quae fuerat hucusque contracta, et redigam universam terram Israel in solitudinem, a deserto Deblatha, quae est in terra Emath, quae hodie vocatur Epiphania Syriae, in cunctis habitationibus eorum; ut omnibus pateat nihil esse inter solitudinem et mare Magnum, quod non hostilis mucro consumpserit. Multi putant eumdem esse locum, de quo in Jeremia scriptum est: Et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho, et amnis comitatus ejus diffugit ab eo.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
