Latin
2.70.350 to 2.70.372
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.350-372
Unproofread scanNot analysed yet
Ad terram igitur Israel sermo dirigitur, quod venerit super eam finis et consummatio, et emittat Dominus furorem suum in eam, non injustum, et tantum de indignatione venientem, sed plenum aequitatis atque rationis: ut judicet eam secundum vias suas, et ostendat illi omnes abominationes suas: ut recordetur operum suorum, et intelligat qui male [Al. mali] gesserit. Quod autem dicit: Non parcet oculus meus super te, et non miserebor, quasi clementissimus medicus incidere cupiens putridas carnes, et cariosa vulnera adurere cauterio, non parcit, ut parcat: non miseretur, ut magis misereatur; ne quid putridum vivasque carnes sui vicinia corrupturum, remaneat in corpore. Percutit autem Dominus quem diligit, et castigat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Cujus intelligentiae illud est: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Omnis enim medicina ad tempus habet amaritudinem, sed postea fructus doloris, sanitate monstratur. Tale quid et per Amos loquitur Deus: Quoniam vos cognovi de universis tribubus terrae: idcirco ulciscar super omnia peccata vestra (Amos III, 2). Novit enim Dominus eos qui ejus sunt (II Tim. II 19). Et vias [Al. egressum], inquit, illius totiusque vitae gressum, abominationesque, et maculas ponam in medio ejus: ut ante oculos peccatricis quae pro sanitate punitur, pristina peccata ponantur. Cumque hoc fecerit Dominus, scient qui cruciati sunt, quod ipse sit Dominus. Hoc ipsum sonat et illud testimonium: Ulciscar Jacob secundum vias suas, et juxta adinventiones ejus reddam illi (Osce XII, 2). (Vers. 5, 6.) «Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit: finis venit, venit finis. Evigilavit adversum …te, ecce venit. Venit contractio [Vulg. contritio ]super te, qui habitas in terra. »11 Haec in Septuaginta non habentur, sed in editione eorum de translatione Theodotionis sub asteriscis addita sunt. Nos autem sequamur Hebraicam.