# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.45-63

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.45 to 2.70.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.45

Aquilae secunda editio: Eo quod numerati estis in gentibus quae in circuitu vestro sunt. Porro Septuaginta: Quia occasio vestra de gentibus qua in circuitu vestro sunt. Et est sensus, vel superasse Jerusalem sceleribus suis cunctas in circuitu nationes, vel multitudinem ejus, non populum. Israel, sed turbam caeterarum gentium esse dicendam. Aut certe in numerum caeterarum gentium, quae in circuitu ejus sunt, eos esse conversos, sive omnem occasionem habuisse de gentibus, quas magis in bonam partem docere debuerint. Quid, inquit, causer quod in praeceptis meis non ambulaveritis, et judicia mea non feceritis, cum etiam omnes in circuitu nationes viceritis scelere vestro, et non feceritis quae illi naturali lege scripta in cordibus suis saepe fecerunt? Idcirco non per angelos, neque per aliquos ministros, sed ipse ego faciam in te judicia mea videntibus cunctis quae ante non feci, et ultra non faciam. Dicens autem judicia, ostendit sententiae veritatem, ne ira mensuram poenarum videatur excedere. Nec facit in ulla natione talia qualia fecit in Jerusalem: Quia servus qui novit [voluntatem domini sui et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 48). Potentesque potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Et similia, inquit, ultra non faciam. Pulchre dixit, similia non faciam. Multo enim post interfectionem Christi duriora facturus est. Aliud est enim coluisse interdum idola propter quae ante puniti sunt, et aliud Dei Filium trucidasse. (Vers. 10.) « Idcirco patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. » Ad id quod supra dixerat: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, sive, pro eo quod occasio vestra est ex gentibus qua in circuitu vestro sunt, in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, tertio retulit ideo.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
