Latin
2.70.585 to 2.70.606
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.585-606
Unproofread scanNot analysed yet
V, 11). Porro Samson quia perdidit comam, perdidit fortitudinem (Judic. XVI): paulatimque renascentibus capillis, vires rediere pristinae, ut multo plures moriens quam vivens occideret. Elisaeus vero licet corporis haberet calvitium, tamen quia Nazaraeus Domini erat, cincinnis capitis fruebatur. Unde parvuli [Al. pueri], quia parvuli erant, et necdum ad aetatem viri pervenerant, illudentes calvitio ejus atque dicentes; Ascende, calve: ascende, calve (IV Reg. II, 23), ferarum laniati sunt morsibus; quarum saltus ac silvae sunt habitaculum. (Vers. 19.) «Argentum eorum foris projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. »LXX: «Argentum eorum in plateis projicietur, et aurum eorum erit contemptui. »Fuga et captivitate cogente, divitias et auri argentique pondera projicient in plateis: suas tantum animas servare cupientes, ne sint ponderi quae prius fuere luxuriae. Alioquin et juxta anagogen, captivorum atque fugientium de Jerusalem omne argentum projicietur in plateis, in lata et spatiola via quae ducit ad mortem, quia angustam salutis semitam reliquerunt. Sed et omne aurum erit contemptui, vel in sterquilinium atque immunditiam reputabitur. Non enim potest habere munditiam, qui extra Domini Ecclesiam est. «Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. »Et hoc in Septuaginta non habetur. Nulli autem dubium quin obsidionis et famis tempore, aurum argentumque esurientes non liberet, et illisi pretiosissimo metallo dentes, instar durissimi lapidis retundantur. Denique sequitur: «Animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur. »Praesentibus malis didicimus multos divites inter sericum, gemmas, et auri argentique pondera egestate confectos, habuisse exitum mendicantium. Argentum autem et aurum eorum, qui extra Ecclesiam sunt, non liberare animas possidentium in die furoris Domini: sed aeternam cos babere famem, et inani ventre cruciari, ostendit illud testimonium in quo dicitur: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov.