Latin
2.70.627 to 2.70.637
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.627-637
Unproofread scanNot analysed yet
et pestilentibus terrae in praedam, et polluent ea. »Quia ex auro et argento, et ornamentis monilium quae dederam eis, imagines sibi abominationum suarum simulacrorumque fecerunt, propterea dedi eis illa in immunditiam et in stercora. Pro quibus Symmachus interpretatus est, nauseam, volens idolorum sordes exprimere. Et tradam, inquit, ea in manus hostium, ut diripiant omnia, et non tam contaminem, quam contamina…a esse demonstrem, quae prius videbantur esse sanctissima. Nos quoque tradimur in manus inimicorum et alienorum a Deo, quando facimus ornamenta nostra simulacra diemonum, et omnis gloria nostra possidetur ab impiis, sive pestilentibus terrae, ut nos suae subjiciant potestati. (Vers. 22.) «Et avertam faciem meam ab eis: et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii »(sive, ut Septuaginta transtulerunt, temere; vel, ut Symmachus et Theodotio, irrumpentes, et pestilens) et contaminabunt illud. Cum inquit, propter superiores causas abominationum populi avertero faciem meam ab eis, et nequaquam eos dignos meis oculis judicavero: tunc violabunt arcanum meum, quod significat Sancta sanctorum, pro quo Septuaginta visitationem transtulerunt (ut in sanctis Dei fuisse praesentiam demonstrarent) et irrumpent in ea impii et pestilentes terrae: quae exceptis sacerdotibus soloque pontifice nullus alius audebat intrare. Quod scimus et a Babyloniis, et a rege Antiocho Cneoque Pompeio, et ad extremum factum esse sub Vespasiano et Tito, quando templum captum atque subversum est, et omnia perpetrata quae sequens prophetae sermo complectitur. Ad nostra quoque mala opera avertit Deus faciem suam: et quia aversa est facies, ideo Dei violatur arcanum, ut pro sacerdotibus et sanctis Dei pestilentes ingrediantur, et universa contaminent: ut qui locus esse debuit sanctitatis, fiat locus immunditiae, juxta illud evangelicum: Domus Patris mei domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum (Matth.