# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.64-85

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.64 to 2.70.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.64

Primum ita: Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia. Secundo; Ideo patres comedent filios in medio tui. Tertio: Ideo vivo ego, dicit Dominus Deus; nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et reliqua. Attamen notandum, quod ubi decora sunt et honesta, ac pro merito eorum qui ea sustinent, seipsum Deus facere profitetur. Ubi autem tristia et non digna Deo, dicit quidem fieri, sed non a se, ut in praesenti: Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos. Non enim dixit. Ego faciam ut patres comedant filios suos in medio tui, el filii comedant patres suos: Quod autem decorum erat, nec Dei majestati videbatur indignum, ipsum se dicit facere. Sequitur enim: Et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. Tale quid et in maledictis Deuteronomii in venire poterimus (cap. XXVII, XXVIII), et praecipue in loco illo; Glorificantes me glorificabo, qui autem me despiciunt, ad nihilum deducentur (I Reg. II, 30). Eos enim qui se glorificant, ipse glorificat. Qui autem eum despiciunt, non a Domino despicientur, vel deducentur ad nihilum (hoc enim sequebatur ut diceret), sed absolute, deducentur ad nihilum; non a Deo, sed pro meritis suis atque peccatis. Legimus in Regum volumine, famis necessitate cogente, a matre filium devoratum (IV Reg. VI). Josephus quoque in obsidione Jerusalem, multa hujuscemodi facta commemorat. Quando autem patres filios comederint, vel filii patres, nulla narrat historia, nisi forte in multis necessitatis malis, etiam haec facta esse credendum sit. Potest hoc ipsum referri et ad nostram Jerusalem: quando magistri contra discipulos, id est, patres contra filios, et discipuli contra magistros, id est, filii adversum patres, seditione mutua conciantur, et impletur illud quod per Apostolum dicitur: Si autem invicem mordetis et accusatis, videte ne ab invicem consumamini (Galat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
