# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.662-688

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.662 to 2.70.688. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.662
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.662

Septuaginta autem in medio universorum tristium, verbum posuere laetitiae: ut lugentis animus sustentetur, et speret inter adversa, meliora, Dominumque propitium; de quo scriptum est: Dominus erigit allisas (Psal. CXLV, 8). Nos autem juxta Symmachum priorem sententiam cum posteriore conjunximus, ut diceremus: (Vers. 25.) « Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. » Quod juxta Septuaginta omnino stare non potest. Si enim propitiatio veniet, quomodo quaerent pacem, et non invenient? Quaeret autem ille pacem, et non inveniet, qui audivit ab apostolis: Pax huic domui (Matth. X, 12), et non servavit eam, nec fecit in sua mente requiescere, sed malis fugatam operibus non potest invenire. Ipsa est autem pax quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7), et quam ad Patrem victor ascendens Salvator, apostolis dereliquit (Joan. XIV). (Vers. 26.) « Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum » LXX: « Vae super vae erit, et nuntius super nuntium. » Quomodo sanctis dicitur: Gaudete, iterum dico gaudele (Philipp. IV, 4); et de ipsis scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8), ut praesentia bona futuris bonis cumulent: sic et his super quos venit angustia, et qui quaesierunt pacem et non invenerunt eam, veniet conturbatio super conturbationem, sive vae super vae, juxta quod et in Apocalypsi scriptum est: Vae unum abiit, et vae alterum veniet cito (Apoc. IX, 12). Et auditus veniet super auditum, nuntiusque super nuntium; juxta illud beati Job: Cum adhuc unus loqueretur, venit alius nuntius (Job I, 16), mala augens malis, et appropinquantis Babylonii fremitum turbamque describens. « Et quaerent visionem de Propheta: et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. » Proprie singula quaeruntur a singulis. Vaticinium futurorum queritur a propheta. Legis interpretatio, sacerdotis officium est. Prudens consilium aetas matura perquirit; juxta illud quod scriptum est: In consilio sanctorum [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
