Latin
2.70.710 to 2.70.724
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.710-724
Unproofread scanNot analysed yet
«Secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, »sive, ut Septuaginta transtulerunt, ulciscar eos. Peccatoribus reddit Deus juxta vias suas, ut teneat judicii veritatem. Caeterum in sanctis excedit modum clementiae. Neque enim condignae sunt passiones temporis hujus ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Stipendia enim peccati mors (Rom. VI, 23), quam recipit peccator juxta vias suas et opera sua. Caeterum justorum virtus fruitur Domini largitate, de qua Paulus loquitur: Donum Dei vita ostenta (Ibid.) . Quodque addidit: Et secundum judicia eorum judicabo eos, illud evangelicum sonat: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Et Apostolicum: In quo enim judicio judicas alterum, teipsum condemnas. Eadem enim operaris quae judicas (Rom. II, 1). «Et scient quia ego Dominus. »Iste versiculus frequenter in hoc propheta ponitur, quod supplicia atque cruciatus sequatur scientia Dei, ut quem non intelligebant per beneficia, per tormenta cognoscant.