Latin
2.70.86 to 2.70.104
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.86-104
Unproofread scanNot analysed yet
V, 15). Unde et propheta mystico sermone cantabat: Cum appropinquarent adversum me qui affligunt me, ut comederent carnes meas (Psal. XXVI, 2). Et Job simile quid loquitur: Si autem dixerunt ancillae meae: Quis det nobis de carnibus ejus ut comedamus (Job XXXI, 31)? Et super magistris, qui lucra sectantur de discipulis, salutisque eorum nullam curam gerunt, dicitur: Qui devorant populum meum sicut cibum panis (Psal. LII, 5). De quibus et Apostolus: Et comedunt, inquit, domos viduarum (Matth. XXIII, 14; Luc. XX, 47). Possumus patres qui comederint filios, et filios qui comederint patres, non solum in Babylonia, sed et in Romana obsidione intelligere. Illud autem quod dicitur: Et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum, magis ad Romanam pertinet captivitatem, quando in toto orbe terrarum dispersi sunt. Et haec est in omnem ventum capillorum barbaeque dispersio. (Vers. 11.) «Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam (sive, juxta LXX, abjiciam) te, et non parcet oculus meus, et non miserebor. »Proprie hoc ad Jerusalem dicitur: quia sancta mea violasti me deserens, et in templo meo idola coluisti, ego quoque confringam omnia idola tua, et conteram atque concidam, sive abjiciam te, quia prius abjecisti me: et non parcet oculus meus cum te videro, fami, gladio, servituti colla submittere: nec miserebor, quia misericordiam meam non mereris. Scriplum est enim: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Hoc idem et in Ecclesia intelligendum est, quod magistris et sacerdotibus, qui egerint negligenter, possit Deus quotidie dicere: Quia sancta mea violastis in cunctis offensionibus vestris, et in universis abominationibus quae egistis, ego quoque vos conteram atque confringam, reddam que per me quod in meum populum perpetrastis.