# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.86-104

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 2.70.86 to 2.70.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/2.70.86

V, 15). Unde et propheta mystico sermone cantabat: Cum appropinquarent adversum me qui affligunt me, ut comederent carnes meas (Psal. XXVI, 2). Et Job simile quid loquitur: Si autem dixerunt ancillae meae: Quis det nobis de carnibus ejus ut comedamus (Job XXXI, 31)? Et super magistris, qui lucra sectantur de discipulis, salutisque eorum nullam curam gerunt, dicitur: Qui devorant populum meum sicut cibum panis (Psal. LII, 5). De quibus et Apostolus: Et comedunt, inquit, domos viduarum (Matth. XXIII, 14; Luc. XX, 47). Possumus patres qui comederint filios, et filios qui comederint patres, non solum in Babylonia, sed et in Romana obsidione intelligere. Illud autem quod dicitur: Et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum, magis ad Romanam pertinet captivitatem, quando in toto orbe terrarum dispersi sunt. Et haec est in omnem ventum capillorum barbaeque dispersio. (Vers. 11.) « Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam (sive, juxta LXX, abjiciam) te, et non parcet oculus meus, et non miserebor. » Proprie hoc ad Jerusalem dicitur: quia sancta mea violasti me deserens, et in templo meo idola coluisti, ego quoque confringam omnia idola tua, et conteram atque concidam, sive abjiciam te, quia prius abjecisti me: et non parcet oculus meus cum te videro, fami, gladio, servituti colla submittere: nec miserebor, quia misericordiam meam non mereris. Scriplum est enim: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Hoc idem et in Ecclesia intelligendum est, quod magistris et sacerdotibus, qui egerint negligenter, possit Deus quotidie dicere: Quia sancta mea violastis in cunctis offensionibus vestris, et in universis abominationibus quae egistis, ego quoque vos conteram atque confringam, reddam que per me quod in meum populum perpetrastis.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
