Latin
3.81.13 to 3.81.29
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.13-29
Unproofread scanNot analysed yet
Sexto autem anno et sexto mense, et quinta die mensis, qui numeri ad fabricam mundi referuntur, et [Al. ad] carneos sensus, qui terrena conspiciunt, et necdum coelestia contemplantur, factam prophetiam non mirabitur, qui ad presbyteros Juda sermonem dirigi intellexerit. E quibus septuaginta tenebant thuribula, et viginti quinque in templo adorabant solem, sedebatque propheta in domo sua fugiens frequentiam multitudinis; et senes Juda sedebant coram eo, vel prophetae verba audire cupientes, vel insidiantes sermonibus ejus. Significanterque dicuntur senes Juda, ut nihil ad Israel, hoc est ad decem tribus, quae prius captae fuerant, sed ad eos qui de tribu Juda cum Jechonia ducti erant in captivitatem, dici intelligamus. (Vers. 2.) «Et cecidit super me ibi manus Domini Dei. Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum ejus, et deorsum ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. »LXX: «Et facta est super me manus Adonai Domini: et vidi et ecce similitudo quasi species viri a lumbis ejus, et deorsum ignis, et a lumbis ejus, et sursum quasi χ visio aurae …quasi visio electri. »Virum. Hebraeus sermo non continet. Visionem autem aurae, quae in Septuaginta non habetur, de Theodotione addidimus. Et pro eo quod nos diximus, cecidit super me manus Domini, Symmachus transtulit, incidit mihi manus Domini, quod in Hebraico dicitur TEPH- PHOL (Ssn). Manus autem ivipyeiav, id est opera, significat, ut visionis possit sacramenta cognoscere. Et hoc considerandum, quod non ipsas videat veritates, sed similitudinem ignis, quia a lumbis usque deorsum ignis apparuit; et a lumbis sursum quasi aspectus splendoris, ut visio electri. Pro splendore, qui in Hebraico dicitur ZOR (ΤΓΤΤ), auram Theodotio transtulit, ut in supernis Dei refrigeria demonstret.