# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.162-178

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.81.162 to 3.81.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.162

X, 25). Quod juxta litteram stare non potest. Quanti enim in prandiis conviviisque dierum inebriantur? Sed quia ebrietas cordis offendens Deum, tenebrarum est, et non lucis, propterea quicunque inebriatur, nocte inebriatur. Cum autem seniores domus Israel fecerint mala in tenebris et in abscondito cubiculorum suorum, et putaverint se Deum posse celare, tunc consequenter dicent: Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Multique sunt peccatores et ambulantes juxta cogitationes suas, qui Deum non aestimant curare mortalia, nec ad illum nostra vilia pertinere. Certe quando peccamus, si cogitaremus Deum videre et esse praesentem, nunquam quod ei displicet, faceremus. Porro quod sequitur, Dereliquit Dominus terram, quorumdam etiam philosophorum sententia est, qui ex siderum cursu atque constantia, suspicantur esse in coelestibus providentiam, et terrena contemni, dum nihil recti nec juxta ordinem in terris geritur. (Vers. 13, 14.) « Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas illi [al. istae] faciunt. Et introduxit me per ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem, et ecce mulieres sedentes [Vulg. ibi... sedebant] plangentes Adonidem. » Quem nos Adonidem interpretati sumus, et Hebraeus et Syrus sermo THAMUS (ΤΟΊ) vocat: unde quia juxta gentilem fabulam, in mense Junio amasius Veneris et pulcherrimus juvenis occisus, et deinceps revixisse narratur, eumdem Junium mensem eodem appellant nomine, et anniversariam ei celebrant solemnitatem, in qua plangitur a mulieribus quasi mortuus, et postea reviviscens canitur atque laudatur. Consequenterque postquam principes et seniores domus Israel quid fecerint in templo ac tenebris cuhiculisque monstratum est, etiam mulierum vitia describuntur, quae plangunt amatorum societate privatae, et exsultant, si eos potuerint obtinere. Et quia eadem gentilitas hujuscemodi fabulas poetarum, quae habent turpitudinem, interpretatur subtiliter, interfectionem et resurrectionem Adonidis planctu et gaudio prosequens: quorum alterum in seminibus, quae moriuntur in terra, alterum in segetibus, quibus mortua semina renascuntur, ostendi putat, nos quoque eos qni ad saeculi mala et bona vel contristantur, vel exsultant, mulieres appellemus, molli et effeminato animo: dicamusque plangere eos Thamuz, ea videlicet quae in rebus mundi putantur esse pulcherrima.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
