# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.30-48

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.81.30 to 3.81.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.30

Denique et in Regum volumine beatus Elias adventum Domini non in tempestate contemplatur et turbine, non in ignis ardoribus; sed in aspectu aurae tenuis atque lenissimae, ut Dei Omnipotentis mansuetudinem comprobaret. Opera autem coitus, quae significantur in lumbis, usque deorsum, igne purgantur. Et opera virtutum, quae a lumbis ad superiora consurgunt, splendorem habent atque fulgorem, et tamen nec ignis usque ad pedes dicitur; nec splendor electri usque ad caput, sed deorsum et sursum, ut tam in peccatoribus quam in sanctis, pro diversitate meritorum, alius usque ad illud et illud membrum; alius usque ad illa et illa perveniat. Et quomodo qui sanctitudinis perfectionem tenent, ad verticem usque perveniunt, sic qui in peccatorum profundo sunt, plantas igneorum pedum tenere credendi sunt. (Vers. 3.) « Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei. » LXX: « Et extendit similitudinem manus, et assumpsit me in fimbria verticis mei. » Et hic similitudo manus, non ipsa manus extenditur, neque enim in Deo aliquid corporale est. Videturque manus, ut membrum humani corporis atque consueti, nequaquam terreat cum qui assumitur atque comprehenditur. Si enim in colubri, vel in qualibet alia bestiarum similitudine tetigisset prophetam, ipsa dissimilitudo membrorum terruisset assumptum. Parsque comprehenditur capillorum, quia totius apprehensionem capitis, humana natura non sustinet. Pro cincinno, Septuaginta transtulerunt xpiiττεδον, id est fimbriam: quorum alterum in capillis, alterum in vestibus accipi solet. « Et elevavit me spiritus inter terram et coelum. » Primum similitudine manus apprehenditur; postea elevatur a spiritu, qui spiritus non eum statim ad coelum levat, sed inter terram et coelum, ut terrena interim derelinquens, festinet ad coelum. Possumus autem et hoc dicere, quod propter bona opera, propheta similitudine manus Dei apprehensus sit, et propter scientiam rerum spiritualium eleventur a spiritu.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
