# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.49-70

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.81.49 to 3.81.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.49

(Vers. 4.) « Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat Aquilonem, ubi erat statutum idolum Zeli ad provocandam aemulationem. Et ecce ibi gloria Dei Israel, secundum visionem quam videram in campo. » LXX: « Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei ad vestibulum portae quae respicit Aquilonem: ubi erat statua possidentis. Et ecce erat ibi gloria Domini Dei Israel secundum visionem quam vidi in campo. » Hoc autem quod in quibusdam codicibus reperitur. … Et in statua imaginem Zeli de Theodotione additum est. Reliqua similiter. Quando dicit: adduxit me in Jerusalem in visione Dei, ostendit se non in corpore, sed in spiritu esse translatum Juxta quam visionem possumus et coelos, et profunda maris, et inferna conspicere, dum rationes singulorum cogitatione complectimur. Primum autem venit ad vestibulum, quod respicit ad Aquilonem, ut ibi videat statuam idoli Zeli ad provocandam aemulationem; ut de illo loco possit ad interiora penetrare, et cernere reliqua, quae postea describuntur. Statuam autem idoli B…al in templo Dei positam, narrat historia. Pulchreque appellatur idolum Zeli, quia ad aemulationem et zelum Dominum provocat; juxta illud quod in Deuteronomio dicitur: Ipsi me provocaverunt ad zelum in eo qui non erat Deus: et ego provocabo eos ad zelum in gente quae non est (Deut. XXXII, 21). Porro quia zelus et possessio quod Hebraice dicitur CENA (HiOp), eodem appellantur nomine, pro statua Zeli, Septuaginta, statuam possidentis, interpretati sunt. Denique quando natus est Cain, Possedi, inquit parens, hominem per Deum (Genes. IV, 1), possessione hominis, ad Cain nomen alludens. Ibique erat gloria Dei Israel, non quod delectaretur tali vicinia; sed ut sui praesentia idolum Zeli templumque deleret. Unde et subversio urbis templique post breve tempus sequitur. Et in Isaia scriptum est, quod lectus angustus nequaquam duos capiat, et pallium breve utrumque operire non possit (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
