# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.71-94

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.81.71 to 3.81.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.81.71

XXVIII); significante Scriptura illud Apostoli: Qui consensus Christo et Belial? Templo Dei et idolo (II Cor. VI, 15, 16)? (Vers. 5.) « Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam Aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam Aquilonis: et ecce ab Aquilone portae altaris, idolum Zeli in ipso introitu. » Pro eo quod nos posuimus: Ab Aquilone portae altaris, idolum Zeli in ipso introitu, Septuaginta transtulerunt: Ab Aquilone ad portam Orientalem, quod in Hebraico non habetur; caetera quae ibi scripta sunt relinquentes. Dixit, inquit, ad me, vel gloria Dei, quam in campo videram, vel spiritus qui me inter coelum levavit ac terram. Locutusque est mihi, postquam me transtulit in Jerusalem, et fecit vel urbem vel templum videre, et imperavit ut levarem oculos ad viam Aquilonis. Ibi enim statua Baal posita erat, quam vocat idolum Zeli, in ipso portae introitu. Qui autem idolum Zeli, sive possidentis, ad gloriam Dei, vel ad spiritum referunt, impie faciunt, personam idoli, Dei majestate mutantes. (Vers. 6.) « Et dixit ad me: Fili hominis, putasue vides tu quid isti faciant: abominationes magnas quas domus Israel facit hic: ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus, videbis abominationes majores. » Ne me, inquit, putes injuste templum deserere, et subvertendam relinquere civitatem, aspice quae in templo faciant. Cumque illa conspexeris, non putes finem esse scelerum, adhuc majora conspicies. Quod quidem potest et de nostra Jerusalem, nostroque templo intelligi, quando in exemplum Ophni et Phinees (I Reg. II) idolorum scelera operamur in tabernaculo Dei; et fornicamur cum his quae [Al. qui] se militiae et ministerio Dei voverint; et sacrificiorum ejus primitiva decerpimus, dantes in usum clientum atque famulorum, et omnia lucri causa facimus. Sin autem haec tam magna sunt quae.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
