# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.109-134

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.109 to 3.91.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.109

V, 4). Et alibi: Tristitia mihi est magna, et incessabilis dolor cordis mei [Al. cordi meo]. Praeipiturque sex viris ul praeter eos qui possunt dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7), cunctos interfipiam, non seni pan anu non juveni, non virgini, non parvulo, non mulieri. Secundum mysticos intellectus, senes sunt in Ecclesia dc quibus dicitur: Cani hominis prudentia ejus (Sap. IV, 8); juvenes qui sunt ad fidei bella prjniptissimi; virgines, qui pudicitiam tota mente conservant: parvuli, qui lacte potantur infantiae, et necdum percipiunt solidum cibum: mulieres, qui [Al. qua ] fragilitate sexus, animae imbecillitatem testantur. Quibus universis nosi parcitur, si absque Christi signaculo aliquid esse se credunt. Quodque sequitur: Et a sanctuario meo incipite, sive, ut Septuaginta tranatulerunt, et a sanctis meis incipite, vel sacerdotes significat, qui versabamur in templo et adorabant idola; vel cos qui pro sacerdotii merito sancti vocabantur in populo, et qui fuerant in populis causa peccati, primi meruere supplicia. Tempus enim est, ut jud cium incipiat a domo Dei [I Petr. IV). (Vere. 7.) « Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: Contaminate domum: et implete atria interfectis, » Pro atriis, quae Hebraice dicuntur ASEROTH (…). LXX posuere vias. Occiduntur autem viri seniores, de quibus supra legimus quod haberent thuribula et adolerent idolis incensum. Nec est ulla templi religio: quia, offenso religionis Deo, contaminata sunt omnia, ut unde peccatum, inde judicium sit. Atriaque cadaveribus complentur in templo, et non viae, quae utique foris erant, nisi forsitan vias intolligere possimus [Al. possumus] plateas civitatis. Nec audere poterant Angeli contaminare templum sanguine mortuorum, in quo prius habitabat gloria Dei, nisi hoc recedentis [Al. credentis] gloriae Dominus praecepisset. Omnis qui peccato mortuus est contaminat atria templi, et vias urbis Domini, in quibus vivit: qui cum Christo resurgens, mortuus esse desistit.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
