Latin
3.91.135 to 3.91.162
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.135-162
Unproofread scanNot analysed yet
«Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate, »Sive, ut alii transtulerunt; percutiebant civitatem; pro bis qui erant in urbe, ipsam urbem appcliantes. (Vers. 8.) «Et caede completa, remansi ego; ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu [Vulg. Heu, heu, heu], Domine Deus, ergoue disperdas omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem? »Cunctis qui signaculum non habebant, caede prostratis, corruit propbela in faciem suam, pro interfectorum multitudine, nullum praeter se arbitrans remansisse. Quod quia videbatur esse contrarium ei sententiae, qua jusserat Dominus signatarum frontium viros non esse caedendos, propterea in Vulgata editione subtractum est. Nos autem sequentes Hebraicam veritatem, posuimus, remansi ego. Notandumque quod non dixerit, solus: quod si dixisset, videbatur esse contrarium; sed remansi ego, ut subaudiatur cum caeteris, qui frontes habuere signatas. Ut autem sciamus signanter boc dictum, remansi ego, in Regum volumine, quando Elias loquitur ad Deum: Altaria tua demoliti sunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam auferre (III Reg. XIX, 14); solum posuit, quia remansisse alios nesciebat. Quidam putant ex persona Domini, in cujus typum praecessit Ezechiel, posse hoc intelligi de populo Judaeorum: quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII). Et Propheta testatur: Salvum me fac, Domine: quoniam defecit Sanctus (Psal. XI, 1). Solus enim inventus est Dominus, qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Quod autem intulit: Effundens furorem tuum super Jerusalem, verbum effusionis, poenarum ostendit magnitudinem, ut alibi legimus Effusa est despectio super principes (Psal. CVI, 40). Et iterum: Pene effusi sunt gressus mei (Psal. LVXII, 2). Et in honam partem: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris (Rom. V, 5). Et: Effusa est gratia in labiis tuis (Psal.