Latin
3.91.185 to 3.91.208
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.185-208
Unproofread scanNot analysed yet
viaeque eorum atque peccata reddat super capita eorum, vel super principale (ήγεμομικδν) cordis, vel super principes populi, juxta Numerorum librum, in quo capita populorum principes esse di· cuntur. Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat. (Vers. 11.) «Et ecce vir qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit dicens: Feci sicut praecepisti mihi, »LXX; «Et ecce vir qui indutus erat podere (id est, veste talari) et accinctus zona lumbos suos, et respondit verbum dicens: Feci sicut mandasti mihi. »Ipse est vir cui jussum est transire per mediam Jerusalem, et ponere signum in frontibus virorum gementium et dolentium super cunctis iniquitatibus eorum. Dicit ergo se Domini praecepta complesse, et signaculo THAU litterae frontes signasse [Al. armasse ]lugentium. Sex autem viri quibus praeceperat Dominus, dicens: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: nulliusque misereamini usque ad internecionem, nihil tale renuntiant. Neque enim laetitiae, sed moeroris implevere sententiam, quae non sermone, sed opere probatur. Et in, hoc loco pro ποδήρη, id est veste talari, quam interpretati sunt Septuaginta, Theodolio ipsum verbum Hebraicum posuit BADDIM (…); Symmachus, lineam; Aquila praecipuam, sive stolam. Pro zona quoque Symmachus, tabulas; Aquila, atramentarium; Theodolio, κάστυ posuerunt. (Cap. X. —Vers. 1, 2.) «Et vidi, et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubim quasi lapis sapphirus; quasi species similitudinis solii apparuit super eam [Vulg. ea]. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rota um, quae sunt subtus Cherub [Vulg. Cherubim], et imple manus tuas prunis ignis quae sunt inter Cherubim et effunde super civitatem. »De firmamento quod erat super Cherubim, et de lapide sapphiro qui habebat similitudinem thron, et de rotis quae animalia sequebantur, supra dixisse sufficiat, et illorum lector explanatione contentus sit.