# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.209-226

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.209 to 3.91.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.209

Nunc autem quod jubetur ille qui indutus erat lineis, pro quo Septuaginta in hoc loco stolam interpretati sunt, ut tollat prunas ignis de medio Cherubim, et effundat sive spargat super civitatem, illud mihi videtur ostendere quod post interfectionem caedemque multorum, et in viis cadavera mortuorum, prunarum ignis assumitur, ut puniat, sive mundet Jerusalem: juxta illud quod in Isaia scriptum est: Sanctificavit eum in igne ardente, et devorabit sicut fenum materiam (Isa. X, 17). Isti sunt carbones quos in remedium linguae atque mendacii desolantes vitia atque peccata, Propheta interrogatus exoptat: Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 3, 4). Multaque istiusmodi in Scripturis sanctis invenire poterimus; de quibus crebro diximus. Hoc tantum notandum est, quod in Isaia, qui tantum et sermone peccaverat, et immunda labia habere se dixerat, ad purgandum unus forcipe carbo comprehenditur. Hic vero quia erat civitas plena iniquitate, et post supplicia cadaveribus mortuorum, plures assumuntur carbones ignis, et non una manu, sed ambabus, ut omnis purgetur Jerusalem. Quanquam et hoc intelligendum sit, quod non ad purgationem, sed nd poenas atque cruciatus. prunae ignis assumendae sini, quae effundantur super Jerusalem. (Vers. 3 seqq.) « Ingressusque est in conspectu meo. Cherubim autem stabant n dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. El elevata est gloria Domini desuper Cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. Et sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter Cherubim, ingressus ille stetit juxta rotam. Et extendit Cherub manum de medio Cherubim, ad ignem qui erat inter Cherubim, et sumpsit et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
