# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.227-241

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.227 to 3.91.241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.227

Qui accipiens egressus est, et apparuit in Cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. » Vidente propheta, ingreditur vir qui indutus erat talari veste vel linea, et ut LXX nunc interpretationem commutant, stola sancta, cum apud Hebraeos unus sermo habeatur BADDIM (…) et caeteri interpretes in coepta translatione persistant. Ingreditur autem, ut secundo dicitur, in medio rotarum quae sunt subter Cherubim, ut impleat manus suas igneis carbonibus. Qui cum esset ingressus, stetit tantum juxta rotam, et vel ob tristitiam puniendae Jerusalem, vel ob gloriae magnitudinem stupens, manum ad ignem ipse non misit, sed unus de Cherubim, id est Cherub, misit manum, et tulit ignem qui erat in medio Cherubim, et dedit in manum ejus qui indutus erat vestibus lineis. Qui accipiens egressus est; et tamen Scriptura non dicit, egressus quid fecerit: ut tristis rei narrationem intelligentiae potius nostrae relinqueret, quam oculis subjiceret. Introeunte autem viro qui indutus erat vestibus lineis, Cherubim stabant a dextris domus, ut sanctae supernaeque virtutes dexteram domus Dei partem tenere viderentur, et illae quae mittuntur ad supplicia, de quibus scriptum est: Immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII, 49), sinistras partes possidere credantur. Cumque elevata esset gloria Domini de Cherub qui carbones ignis viro traditurus erat, et transi isset ad limen domus, statim nube, tenebris, et caligine atrium impletur interius. Neque enim, praesente Domini majestate, exercentur supplicia, et gloria Domini videtur in atrio, de quo scriptum est: Sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius. Pro sonitu in Hebraeo, vox ponitur; quae vox habebat similitudinem vocis Dei Omnipotentis loquentis. Pro quo Septuaginta transtulerunt: sicut vox Dei SADDAI (νηφ); quod Aquila, Symmachus, et Theodotio …, quod fortem potentemque significat, transtulerunt. Nota, lector, in quibus superior, et haec visio concordent, sive discordent, ut ex collatione utriusque absque nostro admonitu, divina intelligas sacramenta, et illud quod ante commonui, quoniam et [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
