# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.242-263

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.242 to 3.91.263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.242

si] in firmamento, et in throno, et in manu hominis non veritas, sed similitudo dicatur. Neque enim facie ad faciem revelato vultu, gloriam Domini contemplamur; sed in similitudine omnia videmus et imagine, quaudiu fragili et corruptibili, et mortali circumdamur corpore (I Cor. XIII). (Vers. 8 seqq.) « Et vidi, et ecce quatuor rotae juxta Cherubim. Rota una juxta Cherub unum, et rota alia juxta Cherub unum. Species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysolithi, et aspectus earum, similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae. Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes, sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et caeterae, nec convertebantur. Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena crant oculis in circuitu quatuor rotarum. Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. Quatuor autem facies habebat unum. Facies una, facies Cherub: et facies secunda, facies hominis, et In tertio facies leonis; et in quarto facies aquilae, et elevati [Al. elevata] sunt Cherubim. » Observa qua; prius fuerit, vei quot species rotarum, juxta LXX, quasi visio tharsis: nunc autem juxta eosdem, quasi visio carbunculi; ut pennarum per ignem, qui a Cherub traditur. similitudo monstretur: licet in Hebraico, et supra et hic, THARSIS (…) scriptum sit: quod Aquila chrysolithum, Symmachus hyacinthum transtulerunt. Rursumque ubi nos vertimus: Et omne corpus earum, quod subauditur rotarum, in Hebraeo scriptum est: Et omnes carnes earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli. Nota carnes appellari in supernis virtutibus, ut quando legimus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem (I Cor. XV, 30], sciamus non substantiam carnis, sed opera condemnari: BASAR (…) enim quod in hoc loco scribitur, non corpus, sed carnem significat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
