# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.384-402

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.384 to 3.91.402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.384

Qui autem praeceptis obediebat Dei, et illius sustentabatur ac fulciebatur auxilio, recte in imperio populi permanet. Legimus in Exodo (cap. II), mortuo Pharaone rege AEgypti, ingemuisse filios Israel ab operibus luti, palearum ac laterum, e clamasse ad Dominum, quem, illo vivente, inclamare non poterant. Isaias quoque (cap. VI), mortuo Osia rege leproso, vidit Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, et Seraphim stantia circa eum; intelligensque immunda habere se labia, et habitare in populo immunda labia habente, meretur ut de altari carbo mittatur, et labia ejus purget immunda. Hic autem, prophetante fortitudine Dei, princeps qui a Dom ni declinaverat servitute, cadit ut elevetur a Christo. Si enim resurrectio Dominus, ruina diabolus est. In quo quaeritur, quomodo de Salvatore dicatur. Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel (Luc. II, 34). In ruinam eorum qui stabant pessime, et resurrectionem eorum qui ceciderant. Quod cum propheta vidisset, cecidit in faciem suam: non peccantis merito, sed plangentis affectu; et voce magna, quae de magno fidei ardore veniebat, terto clamarit, et dixit, Heu, heu, heu, Domine Dues, consummationem tu facis reliquiarum Israel? Et est sensus: Etiam ipsae reliquiae, quae esse videbantur in populo, te indignante, delentur. (Vers. 14 seqq.) « Et factum esi verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, fratres tui: viri propinqui tui, et omnis domus Israel universi, quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dissipavi eos in terra [Al. dispersi eos in terris], ero cis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerint [Vulg: venerunt] » LXX: « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui et viri captivitatis tuae, et omnis domus Israel consummata est;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
