# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.475-490

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.475 to 3.91.490. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.475

Mirumque in modum sedentibus his qui ad se venerant visitandum, visiones mysticas propheta cernebat, et absens erat ab his qui coram se sederant, absens spiritu, praesens corpore. Omniaque fiunt, ut consolationem recipiant qui captivi erant, quod reducendi sint in terram Israel, et ambulaturi in praeceptis Domini, futurique ei in populum, et ille futurus sit eis in Deum. Qui autem nou fuerint conversi ad poenitentiam, sed ambulaverint post abominationes suas, recipiunt quae fecerunt. Verba autem in Scripturis sanctis pro rebus dici saepe admonuimus. (CAP. XII.—Vers. I seqq.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et nou vident: et aures ad audiendum, et non au Hunt: quia domus exasperans est » Pro co quod nos vertimus: In medio domus exasperantis tu habitas, LXX posuerunt: In medio iniquitatum eorum tu habitas. Sed ex eo quod sequitur, Quia domus exasperans est, intelligimus priorem quoque sententiam huic versiculo convenire. Pro exasperatione quoque dici amaritudinem crebro docuimus, ut sit sensus: In medio domus ad amaritudinem convertentis, tu habitas, quae Deum, natura dulcem atque clementem, vitiorum suorum amaritudine amarum facit atque crudelem. Alioquin de Deo legimus: Gustate et videte, qunniam suavis sive dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Habitat autem propheta in medio populi Deum ad amaritudinem provocantis, qui habet oculos, et non videt: aures, et non audit, non vitio sensuum, sed pertinacia pravitatis. Unde et Dominus ad Judaeos: Si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis (Joan. IX, 41); voluntarium caecitatem in illis arguens atque condemnans. Quia ergo oculos habent ad videndum, et non vident, aures ad audiendum, et non audiunt, et tua verba contemnunt, doce eos per imaginem atque picturam, et schematibus ostende corporeis, ut venturam captivitatem non solum auditu, sed et oculis recognoscant.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
