Latin
3.91.491 to 3.91.514
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.491-514
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3.) «Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis: et migrabis [Vulg. transmigrabis ]per diem coram eis. Migrabis autem de loco tuo, ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciam: quia domus exasperans est. LXX: «Et tu, fili hominis, fac tibi vasa captivitatis; et captivare per die a coram eis; et captivare de loco luo in locum alterum in conspectu eorum, ut videant quia domus exasperans est. »Nulli dubium quin mas versi loci hujus continentia futuram captivitatem indicet regis Sedeciae tribus Judae, qui captus est cum Jerusalem. Sed quoniam quidam volunt captivitatem Sedeciae, qui interpretatur justus dominus, in typum praecedere Salvatoris, qui de coelestibus ad terrena descendens, humanum corpus assumpserit, et haec esse vasa captivitatis: ideo prae monendum puto prudentem cautumque lectorem, et haec quidem nos ponere, ne quid praeterire videamur, sed non probare. Neque enim rex impius in figuram potest praecedere illius, qui totius pietatis exemplum est. Captum autem esse Sedeciam a Babyloniis atquo Chaldaeis, et Jeremias propheta et Regum narrat historia, et ductum de loco in locum (Jerem. XXXIX, et IV Reg. XVV), hoc est, de Jerusalem in Babylonem, et cetera quae Ezechiel in consequentibus loquitur. Qui autem referunt ad Dominum Jesum Christum, captivitatem ejus et transmigrationem de loco ad locum, descensionem ex coelestibus ad terrena significari putant. (Vers. 4 seqq.) «Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum. Tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum. Perfode tibi parietem: et egredieris per eum in conspectu eorum. In …umeris portabis [Vulg. portaberis ]; in caligine effugies [Vulg. effereris ]. Faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. »LXX: «Et proferes vasa tua captivitatis per diem in oculis eorum.