# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.605-620

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.605 to 3.91.620. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.605
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.605

Cunctos autem adjutores ejus et socios, apostolos et apostolicos viros dispersit in universum orbem. Et evaginavit gladium post eos, ut variis coronarentur martyriis, et tunc intelligerent vel ipsi, vel hi qui per eos crediderant, quod ipse sil Dominus, et idcirco disperserit eos in gentibus, et disseminaverit in terras, ut mullum fructum facerent. Et reliquit ex eis paucos viros sicut Joannem apostolum, et exteros, a gladio, et fame, et pestilentia liberatos, et persecutionum impetum declinantes, ut narrent scelera Judaeorum et iniquitates cunctarum gentium ad quas ingressi sunt, ut, acta poenitentia, scirent quod ipse esset Dominus. Haec diximus, lectoris arbitrio judicium relinquentes. Caeterum nulla dubitatio est, periculosum esse regis impii captivitatem et necem sacramento Domini comparare. (Vers. 17 seqq.) « Et factas est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede [ Vulg. addit sed]; et aquam tuam in festinatione et moerore bibe. Et dic [Vulg. dices] ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant Jerusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta; e scietis quia ego Dominus. » LXX: « Et facius est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, panem tuum cum dolore comedes, el aquam tuam cum tormento et angustia bibes. Et dices ad populum terrae: Haec dicit Adonai Dominus habitatoribus Jerusalem super terram Israel: Panes suos cum egestate comedent, et aquam suam cum dissipatione bibent, ut dissipetur terra et plenitudo ejus. In impietate enim omnes qui habitant in ea, et civitates eorum quae habitantur, in desolationem erunt, et terra dissipabitur, et cognoscetis quia ego sum Dominas.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
