# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.621-633

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.621 to 3.91.633. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.621
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.621

» Post principis et sociorum ejus prophetiam, quae sub corporali imagine monstrabatur, venit ad populum; et quidquid prophetae dicitur, per prophetam refertur ud habitatores Jerusalem, quod iu obsidionis malo panem suum comedebant in angustia et egestate, et aquam suam nequaquam in abundantia, sed cum tormento bibant et tribulatione. Haec autem, in. quit, o propheta, tibi dicuntur, ut in loquaris ad populum terrae tuae, et dicas: Haec dicit Dominus habitatoribus Jerusalem, quae est in terra Israel: Obsessi a Nabuchodonosor atque a Chaldaeis, famis et silis sustinebitis malum, ut omnis terra cum sua plenitudine (al. multitudine) deleatur, habitatores significans per eam quae inhabitatur. Et ne putent sibi hoc evenire sine causa: Dic, inquit, eis, quod propter scelera eorum et impietates omnes urbes Judaeae ad solitudinem redigendae sint, et universa terrae cultura dispereat, ut cognoscant Deum saevientem, quem miserantem cognoscere noluerunt. Possumus juxta anagogen habitatores Jerusalem credentes Chrisio dicere, qui habitant in Ecclesia. Et si per peccata illius offensam meruerint, comedant panem cum egestate, et bibant aquam cum moerore et angustia: non cibum panis, nec potum aquae, sed famem sermonis et doctrinae Dei sustinentes (Amos VIII). Quan lo enim vel vitio principum, qui capiendi sunt et tradendi Babyloniis, vel nostra duritia, perdiderimus sermonem Dei, aquasque non meruerimus habere utiles: tunc in dolore et penuria nostrum sumemus cibum, et terra perdet multitudinem credentium, et civitates, quae in toto orbe intelliguntur Ecclesiae, desolabuntur, et terra deserta erit, ut omnes sciant quia offensa sit Domini. Quod quidem et in persecutionis tempore inlelligere possumus. (Vers. 21 seqq.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens; Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium: In longum differentur dies et peribit omnis visio?

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
