Latin
3.91.650 to 3.91.656
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.650-656
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum autem illo tempore, sed usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipit; sed omnia quae prophetae comminantur. quae praedicat Evangelium, in aliud tempus aestimant differendum. Sciamusque hic parabolam, quae a Septuaginta ponitur, accipi pro proverbio, juxta illud quod in psalmo legimus: Et factus sum eis in parabolam (Psal. LXVIII, 12). Et in hoc eodem propheta: Quid est vobis parabola ista in populo Israel dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (in· fra, XVIII, 2)? Manifesta perstringimus, ut in obscurioribus immoremur.