# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.650-656

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 3.91.650 to 3.91.656. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.650
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/3.91.650

Non solum autem illo tempore, sed usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipit; sed omnia quae prophetae comminantur. quae praedicat Evangelium, in aliud tempus aestimant differendum. Sciamusque hic parabolam, quae a Septuaginta ponitur, accipi pro proverbio, juxta illud quod in psalmo legimus: Et factus sum eis in parabolam (Psal. LXVIII, 12). Et in hoc eodem propheta: Quid est vobis parabola ista in populo Israel dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (in· fra, XVIII, 2)? Manifesta perstringimus, ut in obscurioribus immoremur.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
