Latin
4.145.103 to 4.145.127
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.103-127
Unproofread scanNot analysed yet
Alia enim adversariorum, alia filiorum correptio est. Unde et Jeremias: Corripe, inquit, nos, Domine, verumtamen in judicio, et non in lurore, ut nequaquam paucos nos facias. Effunde furorem tuum super gemes quoe te ignoraverunt; et super regna quae nomen tuum non invocaverunt (Jerem X, 24, 25). (Vers. 10 seqq.) «Eo quod deceperint populum meum, dicentes; Pax, et non est pax. Et ipse aedificavit parietem: ilii autem liniebant eum luto absque paleis. Dic ad eos qui liniunt absquo temperatura, quod casurus sit. Erit enim imber inundans; et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. Siquidem et ecce cecidit paries. Nunquid non dicetur vobis. Ubi est litura quam livistis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Et faciam erumpere spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes irae in consummationem. Et destruam parietem quem livistis absque temperamento, et aequabo eum terne, et revelabitur fundamentum ejus, et cadet et consumetur in medio ejus, el scietis quia ego sum Dominus. Et complebo indignationem in pariete, et in his qni liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum. Prophetae Israel qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, dicit Dominus Deus. »LXX: «Quoniam deceperunt populum meum dicentes; Pax, pax, et non erat pax: et iste aedificabat parietem, et isti liniunt eum stultitia. Dic ad eos qui liniunt stultitia, Cadet. Erit pluvia inundans, et dabo lapides magnos in juncturas eorum et cadent. Et spiritus auferens, et disrumpetur. Et ecce cecidit paries, et non dicent ad vos, Ubi esi litura vestra quam livistis? Propterea haec dicit Adonai Dominus: Et disrumpam spiritum auferentem in furore meo, et pluvia inundans in ira mea erit, et lapides magnos in furore inducam in consummationem, et suffodiam parietem quem livistis, et cadet.