# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.14-35

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.14 to 4.145.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.14

I. 12). Et in Osce legimus: Sicut propheta insaniens homo portans spiritum (Osee IX, 7). Quidquid autem eo tempore Israelitico populo dicebatur, hoc nunc refertur ad Ecclesiam, ut prophetae sancti sint apostoli et apostolici viri, prophetae autem mendaces atque furiosi, omnes haeretici, quorum principes ex suo corde confingant; qui autem ab eis seducti sunt, aliorum mendaciis acquiescant. (Vers. 3.) « Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. » LXX: « Vae bis qui prophetant de corde suo, et omnino non vident, » relinquentes illud quod a nobis propositum est, Qui sequuntur spiritum suum. Cum prophetarum numen secundum regulam Scripturarum bonis malisque commune sit, iu eo differunt, quod boni prophetae esse dicuntur sapientes, mali autem stulti et insipientes: quorum alterum refertur ad ecclesiasticos viros, alterum ad omnes haereticos, qui Dei Spiritum relinquentes sequuntur spiritum suum: quia nequaquam divino instinctu, sed proprio corde vaticinantur: unde et nihil vident. Qui autem sapiens est, non cordis sui cogitationes, sed Dei Spiritum sequitur, juxta illud quod et in superioribus (supra. I) animalia let rotae Spiritum Dei sequebantur. Et propheta dicit: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Osee XI, 10). Et in alio loco: Deduc me in semitam rectam (Psal. CXVIII, 35). Et iterum: Spiritus tuus bonus ipse deducet me in terram (Psal. CXLII, 10). Et populo Dei, columna ignis et nubes erat dux in solitudine (Exod. XIII). Et Jeremias loquitur: Non laboravi sequens te (Jerem. XVII, 16). Quis autem haereticorum qui sequitur spiritum suum, non impingat in tenebris, et caecus caecos ducat in foveam? Unde licet sibi in mysteriis, imo orgiis suis plura ecclesiasticis doctoribus videre videantur, tamen nihil omnino vident: quia solem justitiae perdiderunt, frustraque imitantur eos, qui prius vocabantur Videntes, et quibus dicitur: Qui vides vade: recede in terram Juda;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
