Latin
4.145.163 to 4.145.182
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.163-182
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea mendacia vestra ultra. non videbitis, et divinationes nequaquam divinabitis adhuc, et liberabo populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus, »Supra ad prophetas divinus sermo directus est, qui luto linebant parietem, quod paleas non haberet, nec ullum possit parieti sive maceriae robur tribuere: nunc adversus filias populi prophetissas jubetur faciem suam ponere, sive dirigere, et, ut LXX transtulerunt, obfirmare. Quomodo autem adversum prophetas, alii pseudoprophetae inspirabantur …a…olico spiritu, ut Dei mandata subverterent, ita adversum prophetissas, qualis fuit Debbora (Judic. V) et Holda (IV Reg. XXII), et in Actibus apostolorum Philippi evangelistae quatuor filiae prophetantes, inspirabantur daemoniaco spiritu (Act. XXI) aliae etiam ejusdem sexus, quarum fuit Prisca et Maximilla, quae vaticinatione mendacii fidem subverterunt veritatis, Has autem dicunt Hebraei maleficis artibus eruditas per necromantias et pythicum spiritum, qualis fuit illa quae visa est suscitasse animam Samuelis (I Reg. XXVIII): et in Actibus apostolorum, cujus divinatio multos dominis reditus acquirebat, de qua ad apostoli Pauli imperium immundus ejectus est spiritus (Act. XVI). Nos autem ita dicemus, alios h…reticos falsitate dogmatum suorum praedicare virtutem. Quorum fuit Pythagoras et Zeno, a quo Stoici; Indorum Brachmanes. et AEthiopum Gymnosophistae, qui ob victus continentiam, miraculum sui gentibus [al. gentilibus] tribuunt. Recteque dicuntur parietem linire, et aliquam fortitudinem polliceri; sed quia Christi non habent condimentum, vanus est eorum labor, et peritura aedificatio. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant [al. laboraverunt] qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Alii autem voluptatum libidinisque doctores dicuntur consuere pulvillos, et ponere sub omni cubito munus, Epicurei, et Pyrrhonii, et apud nos Jovinianus et Eunomius, qui dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Jubetur ergo propheta ponere, sive obfimare faciem suam contra filias populi sui.