# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.183-198

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.183 to 4.145.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.183

Primumque dicendum, quid sibi velit posita facies sive directa et obfirmata. Nempe illud quod dc Domino scriptum est: Facies Domini super facientes mala, ut disperdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Sicut enim liquescit cera a facie ignis: sic pereunt peccatores a facie Dei. Secundum quem sensum in hoc eodem propheta dicitur: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Theman et Darom et Nageb infra, XX, 46). Et iterum: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filios Jerusalem (infra, XXI, 2). Et post paululum: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filios Amon (infra, XXV, 2). Et rursum: Obfirma vultum tuum super Pharaonem regem AEgypti (infra, XXIX, 2). Et iterum: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Gog et Magog. Et in alio loco: Firmabo faciem meam super hominem illum, et ponam illum in desertum, et in dissipationem, et auferam eum de medio populi: et scietis quia ego Dominus (infra, XVI, 8). Vae igitur bis haeresibus, hisque doctrinis, quae requiem pollicentes, omnem aetatem sexumque decipiunt, ut capiant animas miserorum, el contaminent me ad populum meum, dum credor diligere voluptatem: et hoc non propter eorum, et bemicorum hordei, ut in Osee legimus (Osee V), sed propter pug Hum hordei, quo bruta vescuntur animantia, et fragmentum panis. Non panem integrum nec [al. id est] solita testimonia Scripturarum, sed quoe haeretica pravitate fracta et decurtata atque imminuta sunt; et sanctos quosque decipiant, et ad mortem trahant, et peccatores vanis promissionibus vivificare contendant. Propterea clemens et misericors Deus non ipsas prophetissas interficit, sed disrumpit pulvillos carum, qui instar retium volantes animas capiunt, ut postquam rupti fuerint, liberam volandi habeant facultatem. Et scindent velamina, sive cervicalia, in quibus principale animae recumbebat, et quibus decepturum capita operiebantur, cum Apostolus doceat virorum capita non velanda, sed revelata facie Domini gloriam contemplandam (II Cor.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
