Latin
4.145.199 to 4.145.214
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.199-214
Unproofread scanNot analysed yet
III). Vos enim, inquit, falsis terroribus servientium Deo animos frangebatis, et promissionibus fraudulentis, impios tenebatis inclusos, ne agentes poenitentiam, vitam reciperent quam perdiderant. Propterea vanas nequaquam videbitis visiones; nec vocabo vestra mendacia prophetias, sed divinationes, de quibus scriptum est: Non est augurium in Jacob, neque divinatio in Israel (Num. XXIII, 23): ut eruam populum meum de manibus vestris, et opere cognoscatis me esse Dominum, qui perditos liberavi. (Cap. XIV. —Vers. 1 seqq.) «Et venerunt ad me viri seniores Israel, et sederunt coram me. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suas statuerunt contra faciem suam, nunquid interrogatus respondebo eis? Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit ei [Vulg. tacet ei) contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans eum per me ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum, ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. Quia homo horno de domo Israel, et de proselytis quicunque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit in Israel a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me. Et ponam faciem meam super hominem illum; et faciam eum in exemplum et in proverbium; et disperdam eum de medio populi mei, et scietis quia ego Dominus.