# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.247-264

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.247 to 4.145.264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.247

Est autem totius loci, ut latam explanationem brevi sermone comprehendam, ista sententia: Homo homo non aliarum gentium, quarum error potest habere veniam, sed domus Israel, qui cum pristinis vitiis, de quibus supra diximus, ad prophetam venerit sciscitandum, ego respondebo ei juxta et immunditias suas, tu juxta quod vult et erodit, ita et audiat. Non enim meretur correctionem, qui non discendi, sed tentandi animo interrogat. Recesserunt enim a me, et idola sunt secuti. Brevisque ista est comminatio, ut recedant ab idolis cogitationibusque perversis, et convertantur ad me, priora [al. propria] scelera relinquentes. Non enim meretur audire veritatem, qui fraudulenter interrogat; sed suo corde capiendus est: secundum quod Scribae et Pharisaei interrogantes Dominum, imo tentantes, audiunt: Quid me tentalis? Et rursum; Nec ego dicam vobis, in qua virtute haec faciam (Matth. XXI, 27). Qui autem homo talis est. et sic interrogat, ponit Deus faciem suam super illum, sive confirmat; ut austeritate vultus, frontis duritia molliatur, et sit in exemplum et in proverbium, sive in solitudinem et in interitum, ut in illo perdito de populo Dei, cognoscant caeteri quod ipse sit Dominus qui cordis arcana cognoscit, et perversitatem mentis intelligit; nec considerat verba loquentium, sed corda. Quodque sequitur, et videtur facere quaestionem: Propheta cum erraverit, et loculus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, non putemus de vero propheta dici, sed de pseudopropheta, qui συνωνυμώ; propheta appellatur, Et de illo Scripturarum loco solvi potest, quando Achab rex Israel vadens ad praelium, non vult audire Michaeam prophetam, sed pseudoprophetarum consiliis acquiescit (III Reg. XXII), dicitque Michaeas, quod viderit Dominum sedentem in solio, et erroris spiritum ultro se obtulisse ad decipiendum regem. Diabolus quoque in volumine Job circuiens terram, stare dicitur in conspectu Dei, et in substantiam primo Job, deinde in corpus ejus accipere a Domino potestatem (Job I et II).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
