# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.291-306

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.291 to 4.145.306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.291

Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant quod ipse sit Dominus. Nec non quod juxta LXX posuimus. Homo, qui abalienatus fuerit a me, et posuerit cogitaliones suas in corde suo, et tormentum, sive, supplicium iniquitatis suae ante faciem suam, illi testimonio convenit quod in Isaia scriptum est: Ambulate in tumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isa. L, 11). Unusquisque enim ipse sibi flammarum succendit ardores, paratque supplicia, dum non vult poenitudine errata corrigere, sed permanet in erroribus, qui flammarum meretur incendium. (Vers. 12, 13 seqq.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fiii hominis, terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans. extendam manum [al. addit meam]super cara, et conteram virgam panis ejus, et immittam in cam famem, et interficiam de ea hominem et jumenta. Et si fuerint tres viti isti in medio ejus, Noe et Daniel et Jub, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias, tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus [Vulg. addit Deus), quia nec filios nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur; terra autem desolabitur. Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram, et interfecero de ea hominem et jumentum, et tres viri isti fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias; sed ipsi soli liberabuntur. Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et jumentum, et Noe et Daniel et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
