# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.401-422

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.401 to 4.145.422. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.401

Praevaricationem quoque delictum interpretati sunt. Variis autem similitudinibus, quas Graeci parabolas vocant, pranuntiatur subversio urbis Jerusalem. Et quomodo supra (ad cap. IV) in sartagine, in qua carnes populi frigebantur, et in latere in quo munimenta et aggeres arietum ac vinearum machinae pingebantur, ejusdem urbis obsessio famesque descripta est, et postea in hoc eodem lecturi sumus: in Jcremia quoquo scriptum est (Jerem. I, 13), Ollam quae a facle Aquilonis accenditur, significare urbem Jerusalem; saltusque Nageb, et Theman, et Darom, succisus, hoc ipsum praenuntiat: sic in praesenti loco eadem Jerusalem vinciret viti fructiferae comparatur. De qua in alio loco scriptum est: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram: quomodo conversa est in amaritudinem vitis alienae? (Jerem. II, 21.) Et in Isaia: Plantavi, inquit vineam Sorec (Isa. V, 2), quod electam et pulchram sonat. Et in Psalmis legimus: Vineam ex AEgypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus (Psal. LXXIX, 9, 10). Et manifestius discimus, Scriptura dicente: Vinea autem Domini Sabaoth domus est Israel (Isa. V, 7). Haec vinea quamdiu affert fructus, in omnibus lignis saltuum nihil ea pretiosius est; sin autem uvas habere desierit, in nullo utilis erit, nisi ut cum radice et propag;nihus suis tradatur inc…ndio. Caetera ligna silvarum (ut de pomiferis arboribus taceam, quarum et Scriptura modo nullam facit mentionem) cum poma non habeant, succisa plurimam praebent utilitatem, et in omnem agriculturam. et in usum annorum proficiunt; dum attenuantur in scuta, raduntur in hastilia, cludunt foribus, continent armariis, risco, loculis; omnemque domus tribuunt supellectilem. Vitis autem si semel uvas afferre cessaverit, in tantum inutilis est, ut ne paxillus quidem ex ea possit fieri, de quo aliquid pendeat. Cumque malleolos excideris, utramque partem eorum primum ignis arripit, deinde flamma consumit: tantumque nihil prodest cum redacta fuerit in favillam, ut diam cum integra sit, absque frugibus nullam praebeat utilitatem· Ambiguitas autem verbi Hebraici sene (…) quod tribus litteris scribitur, SIN … NUN … et JOD …;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
