# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.522-545

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.522 to 4.145.545. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.522

Nullus enim mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job XIV, 4; s c. LXX. Et in Psalmis legimus: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Secunda nativitas solvit primam nativitatem. Scriptum est enim: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5).Multaque sunt lavacra quae ethnici in mysteriis suis, et haeretici pollicentur: qui omnes lavant, sed non lavant in salutem. Propterea additum est: Et in aqua non es lota in salutem. Quod quidem non solum de haereticis, sed de ecclesiasticis intelligi potest, qui non plena fide accipiunt baptismum salutare. De quibus dicendum est, quod acceperint aquam, sed non acceperint Spiritum: sicut et Simon ille Magus, qui pecunia volebat redimere gratiam Dei, baptizatus quidem est in aqua, sed nequaquam baptizatus est in salutem (Act. VIII). Tertio dicitur: nec sale salita. Tenera infantium corpora dum adhuc uteri calorem tenent, et prima vagitu laboriosae vitae testantur exordia, solent ab obstetricibus sale contingi, ut sicciora sint, et restringantur. Porro Jerusalem, quae de malis parentibus nata est, nihil saporis, nihil diligentiae consecuta est. Qui autem renascuntur in Christo, dicitur ad eos: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13); et praecipitur eis ab Apostolo: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus (Coloss. IV, 6). Unde et vulgo sapientes salsi, et stulti vocantur insulsi. Et in Levitico lege sancitur: Omne sacrificium vestrum sale salietur. Non cessabit sal Testamenti Domini de sacrificiis vestris: in cunctis muneribus vestris sal offeretis (Levit. II, 13). Qui hoc sale conditus fuerit, et omnem putorem humoremque noxium hujus admistione siccaverit, ultra non dicet: Computruerunt ei corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
