Latin
4.145.546 to 4.145.567
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.546-567
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII, 6). Scio me legisse in quodam volumine de Domino Salvatore, quod ipse sit sal coeleste; et non solum terrena et inferna, sed coelestia quoque suo sapore condiverit: ut impleatur illud quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quartum est: nec involuta pannis. Et Salvator pannis est involutus infantiae, et omnis qui nascitur per involucra pannorum, protectione indiget Dei. Naturale est, ubi tamen parentum non deest diligentia, ortis infantibus primum praecidi umbilicum: deinde ad eluendum sanguinem lavari eos aqua; tertio, humorem corporum parvulorum salis adjectione siccari; quarto, ut tenera infantium corpora pannis involvantur, duplicem ob causam, ut et sale siccetur corpus, quod pannis ne defluat, servatur et stringitur; et membra tenerrima ne facile depraventur. Unde et corpora Barbarorum Romanis corporibus rectiora sunt. Usque ad secundum enim et tertium annum semper pannis involvuntur. Sed non talis Jerusalem, cujus nec umbilicus abscisus, nec ligata sum ubera, nec aqua lota est in salutem, nec sale salita, neque involuta atque constricta pannis infantiae. Cur autem nihil horum meruit, sequens Scriptura testatur. Non pepercit super te oculus tuus, ut faceret tibi unum de his misertus tui. Pro quibus LXX posuerunt: Non pepercit super te oculus tuus: ut facerem tibi unum ex omnibus istis. Et necesse est, ut duplex editio duplicem habeat intelligentiam. Prior hoc significat: Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his miserius tui. Et est sensus: Nullus tui misertus est, offenso Deo; nullius super te mota sunt viscera, ut de quatuor superioribus saltem unum tibi faceret; quia omnia simul non merebaris accipere. In altera dicitur: Non pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum Je his misertus tui.