Latin
4.145.585 to 4.145.606
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.585-606
Unproofread scanNot analysed yet
tantaque fuit in te omnium rerum abundantia, ut agri uberrimi haberes similitudinem, et benedictionem Jacob, qua benedixit ei pater suus, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27); et intrares penetralia Domini, diceresque cum sponsa: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3); et ad mundum muliebrem pervenires, pro quo Septuaginta transtulerunt: et ingressa es in civitates civitatum: ut quomodo Canticum canticorum et saeculum dicitur saeculorum, ita civitates appellentur civitatum. De quibus in Evangelio dicitur: Habeto potestatem super decem, sive super quinque civitates (Luc. XIX, 17, 18); ut non solum civitas, sed metropolis civitas appelleris, secundum illud quod in Isaia legitur: Mater urbium fidelis Sion (Isa. I. 26). Porro quod interpretatus est Symmachus, et pervenisti ad ornatum mulierum, sive, ut Theodotio, et ingressa es ad ornatum ornamentorum, pro quo nos secuti sensum Hebraicum diximus: et pervenisti ad mundum muliebrem, tempus pubertatis ostendit, quando puellae nubiles appellantur, et possunt maritorum amplexibus copulari. Denique sequitur: Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit. Honeste adulescentularum maturitas indicatur, quando intumescunt ubera sive eriguntur, et germinat pilus. Cumque parata esset ad nuptias, et haberet pulchritudinem corporis, vestimentorum tegmina non habebat, nec Dei protegebatur auxilio. Si quis Christi non habet indumentum, nudus est. Si quis non est indutus visceribus misericordiae, bonitatis, pudicitiae, mansuetudinis, patientiae, jacet super faciem terrae: et pulchritudo ejus confusione et nuditate turpatur. (Vers. 8.) «Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. »LXX: «Et transivi per te, et vidi te, et ecce tempus tuum, tempus divertentium: et expandi alas meas super te, et operui ignominiam tuam. »Quanta clementia! Non suffecerat semel vidisse eam conculcatam in sanguine, et ad poenitentiam provocasse: sed peccantem rursum invisit, et quia erat nuda et confusionis plena, rursum venit et visitat, et ecce tempus ejus, tempus amantium, sive juxta Septuaginta, divertentium, sive juxta interpretationem Aquilae secundam, συναλλαγή; ,sponsalium videlicet, et temporis nuptiarum;