# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.629-653

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.629 to 4.145.653. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.629
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.629

» Quia expandi amictum meum, sive alas meas super te, et operui confusionem tuam, propterea juravi tibi, et ingressus sum pactum, sive testamentum tecum, ut mihi potius quam caeteris, qui ad te volebant divertere, jungereris, juxta illud, Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4; Hebr. V, 6). Omnis enim controversiae finis est juramentum. Et, Vivo ego, dicit Dominus, nisi malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII). Tempore igitur nuptiarum Israel juramentum accipit Dei pro omni dotali munere. Et quia David de se dixerat: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 1), qui juravit Domino, votum vovit Deo Jacob; et ipse Dominus jurat ei, Scriptura dicente: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum (ibid. 14). (Vers. 9.) « Et facta es mihi, et lavi te aqua, et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. » Quia expandi alas ineas, et operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecam: propterea mea es facta possessio ut, quae altena eras, quando videbaris immunda, mea esse coeperis, quando paetum meum tecum juramento firmavi. Sive juxta consuetudinem prophetarum: Facta es mihi, ait, pro eo quod est, meo conjugio copulata es: et lavi te, inquit, aqua baptismi salutaris. Nisi enim quis renatus fuerit et aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). Et alibi legimus: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Marc. I, 8). De quo baptismate et Isaias loquitur, dicens: Lavabit Dominus sordes filiarum Sion; et sanguinem mumiabit de medio eorum, spiritu judicii, et spiritu combustionis (Isa. IV, 4). Cum autem laverit et mundaverit sanguinem, sicut …, quae duodecim annis cruore manabat, fimbriae sanavit attactu (Marc. V), non sufficit ei lavare aqua et mundare sanguine, nisi oleo quoque unxerit: juxta quod Samaritanus, qui interpretatur custos, seminecis vulnera primum olei infusione linivit, deinde vini austeritate compescuit (Luc.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
